- PUGILLARES Tabulae
- PUGILLARES Tabulaequas iam ante Troiana tempora in usu fuisse, apud Homerum invenimus, ut ait Plin. l. 13. c. 11. primum, ut Alexander docet Wilthemius, in Comment. ad diptychon Leodiense, nec maiores, quam quas pugillô contineres, duabus paginis, aut ternis, aut quinis, constabbant; unde duplices, triplices, quintuiplices appellatae: Graece Δίπτυχα, τρίπτοχα, πεντάπτυχα. Polyptycha vero fuisse, disputat Cuiacius, Observat. l. 4. c. 36. Vide in hac voce. Materies frequenter e buxo, unde πυξὸν: e citro, Martialis, l. 14. Epigr. 3.Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas,Essemus Libyci nobile dentis opus:ex ebore, Idem ibid. Epigr. 5.Languida ne tristes obscurent lumina cerae,Nigra tibi niveum litera pingit ebur:e membranis. Ibid. Epigr. 7.Esse putas ceras, licet haec membrana vocetur,Delebis, quoties scripta notare velis:ex acere item aliisque; ut plurimum autem e ligno, unde Tabellae dictae. Quibus omnibus ceram coloratam superinducebant. Ovid. l. 1. Amor. Eleg. 12. v. 7.Ite hinc difficiles, funebria ligna, tabellae,Tuqe negaturis cera referta notis;Quam puto de longae collectam folore cicutae,Mella sub infami Corsica misit apis.At, tamquam minio, penitus medicata rubebas,Ille color vere sanguinolentus erat.Unde cerei pugillares: de quibus aenigma Althelmi apud Delrium in Octastiche, aenigm. 1.Melligeris apibus mea prima processit origo,Sed pars exterior crescebat coetera silvis,Calceamenta mihi praebebant tergora dura.Nunc ferri stimulus faciem proscindit amoenamFlexibus; et sulcis obliquat ad instar aratri.Nempe calami vicem in his gessit graphium sive stylus, tum e ferro, tum ex aere, de quo suô locô: unde iis et nomen, quod pungendo in illis scriberetur. Forma fuit oblonga, et quadrata, eminenti quôdam margine circumcirca conclusa, ut Romae se vidisse in vetere arca sepulchrali, in hortis Cyriaci Matthaei, refert Laurentius Pignorius Vir clar. in suo de Servis Commentario, vide quoque supra. Non solebant autem magni momenti scripta iis mandari, sed res, quae haberent usum familiarem, et pene quottidianum: cuiusmodi erant Epistolia, Magistratuum annuntiationes et id genus alia. Iisdem vero, et qui Oraculum consulebant, quaesita solecant inscribere. Scholiastes Aristophanis, ad illud.Τί δῆτα Φοῖβος ἔλακεν ἐκ τȏυ ςτεμμάτων.Ε᾿ςτεφανηφόρει, inquit, ἡ Πυθία. οἱ τρέποδες δάφνῃ ἦσαν ἐςτεμμένοι. οἱ μαντευόμενοι εν πυξιδίῳ ἔγραφον τὰς πεύσεις κτλ. Et haec ferme fuit priscorum Pugillarium seu Diptychorum ratio. Postea accessit eorum magnitudini, ut nonnulla pugillum multo excederent: Usus etiam in Rep. Christiana augmentum accepit. Fuit enim celeberrimum id Diptychorum genus, quô nomina Episcoporum, qui recte munus suum administrâssent, continebantur; e quibus, si quando contingeret in ea referri Episcopos minime id meritos, nomina iterum eradebantur: quibus de rebus acerrimas olim contentiones viguisse, ex Histor. Eccl. notum est. Inscribebantur porro Diptychis nomina Imperatorum, eorumque, qui locis Deo dedicatis dona tulissent, tum virorum, tum mulierum: ac tandem Synodorum vocabula, quae omnia cum Episcoporum nominibus sub sacrum recitabantur. Vide Wilthemium, locô praefatô. Nec omittenda theca. Pugillaribus asservandis apta, cuius iconem ab Andrea a Tornaco feliciter expressam, habes apud Laur. Pignorium Comm. de Servis, edit. Amstelodam, A. C. 1674. Antiquam scribendi in iis rationem ad amussim explicat Prudentius, in hymno 12. de Cassiano, Mart. v. 47.Coniciunt alii lapides, inque ora tabellde.Frangunt, relisâ fronte lignum dissilit:Buxa crepant cerata, genis impacta cruentis,Rubetque ab ictu curva tumens pagina.Vide omnino Pignorium, locô cit. ubi de Notariis, quorum erant thecae, quibus includebantur styli et Pugillaria. Amm. Marcellin. l. 28. Maxime, cum haec eadem numerantes, Notarii prope 30. adsistant cum thecis, et Pugillaribus tabulis. Apud eundem Pignorium, crystallina quoque onychina, sed extra ordinem, Pugillaria fuisse reperies. Adde Pignorio Gellium, l. 17. c. 9. cum Notis Iac. Oiselii IC. et quae infra, voce Vitelliani. At Pugillares, quae in Ecclesia Romana inter ministeria sacra, Pontifici ad stationem procedenti praeferri solita, recensentur, Panvinio fistulae sunt aureae vel argenteae, quibus in Eucharistia olim Calix libbabatur, quarumque usum Pontifex Roman. etiamnum servat. Graeci Πινακίδια etiam vocant. Latini aliter siphones. Vide Car. du Fresne Glossar. Macros fratres in Hierolex. et in voce Calix.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.